- TILIUS Joannes
- TILIUS JoannesCodicem Canonum Eccl. Orient. ex antiquissimo Ecclesiae Hilarianae Pictaviensis libro, primus Graece edidit Lutetiae A. C. 1540. postmodum Episcopus Meldensis factus; dedit et Codicem Theodosianum, et libros Caroli M. de Imaginibus, quos ipse primus sub nomine Eli Phili in Gallia publicavit, A. C. 1549. additâ suâ praefatione. Idem vero, cum de Capitularibus quoque restituendis esset sollicitus, morte praeventus est, paucis tantum foliis post obitum illius vulgatis, quibus usi recognitores et emendatores Gratiani. Perfecit dein opus Petrus Pithoeus ediditque A. C. 1588. Vide Gerh. von Mastrich Histor. Iuris Eccl. num 46. 189. et 207.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.